Hľadaný výraz: Rim 9,1-5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto, 2 quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. 3 Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, 4 qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, 5 quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

1

mail   print   facebook   twitter